Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p47
lat livy phi00110 perseus lat2
exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inierant; hisque ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. censores uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum fuit. eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato e Graeco more uictoribus datae. eodem anno, ab aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est. comitia consularia L. Papirius habuit; creauit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaeuam . ipse Papirius praetor factus. multis rebus laetus annus uix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur. inuentum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum; neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.