LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p5

lat livy phi00110 perseus lat2

nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos; sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque, et uix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine. urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. quo magis festinantes uidet dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet. Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset. ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi uindicem, quam maxime uolt fatigari hostem ut integris adoriatur uiribus fessos. quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat interualla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent. pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incompositisque aduersus equestrem procellam subitum pauorem offundit. itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumuentis, ita uniuersa requies data est. integri accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit. fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur. haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem uallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et euadere posset. forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit atque ea, cum deos pandere uiam fugae conclamassent, plures inermes quam armati euadunt. hoc proelio fractae iterum Etruscorum uires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. pax negata, indutiae biennii datae. dictator triumphans in urbem rediit.—habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.—consul ex dictatura factus M. Ualerius . non petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable