Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p8
lat livy phi00110 perseus lat2
quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? decemuiros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios uidemus; nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adiecit, in quae plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiuuant. noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. Sabinum aduenam, principem nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor. semper ista audita sunt eadem penes uos auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque; aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en unquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra quam ingenuos? consulem iam patrem ciere possum auumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum habeant. ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit uobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable