LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p17

lat livy phi0012 perseus lat2

Sp . Larcius inde et T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus: non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse vota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. proinde si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. rex verecundia victus quando id certum atque obstinatum est, inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat. dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad ianiculumlaniculum icto ademptum restituit. Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida cum Porsinna fuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable