LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p20

lat livy phi0012 perseus lat2

insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit. eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare videbatur. super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat. in hac tantarum exspectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent—id quoque enim traditur—parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. apud veterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata. eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M'. Valerium Marci filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.

Provenance