LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p21

lat livy phi0012 perseus lat2

creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. quibus orantibus dictatorem senatumque ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini—id enim postulatum erat—in animum induxissent. bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.

Provenance