Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p24
lat livy phi0012 perseus lat2
triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Verginius consules facti. hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio; A. PostumiumPostumiun , quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum. tanti errores implicant temporum aliter apud alios ordinatis magistratibus ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit in tanta vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis.