LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p30

lat livy phi0012 perseus lat2

confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas. missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable