LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p33

lat livy phi0012 perseus lat2

A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. tum vero plebs, incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnes, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent. profecto , si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias contionesque dispersam et dissipatam esse rem publicam. unum hercule virum—id enim plus esse quam consulem— qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve quam patribus placeat acturos, percunctarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem. dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent. consules quid mandatum esset a senatu videbant, sed eorum qui intra parietes curiae ferociter loquerentur neminem adesse invidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable