LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p35

lat livy phi0012 perseus lat2

multis , ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi, quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur; sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur; quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut magistratus imperio suo vehemens mansueto permitteretur ingenio. M'. Valerium dictatorem Volesi filium creant. plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati melius rati credi omisso certamine nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable