LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p38

lat livy phi0012 perseus lat2

ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat; tanta cum gratia tum arte praeparaverant faeneratores quae non modo plebem sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret. quae cum reiecta relatio esset, non placeo, inquit, concordiae auctor; optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse 10 frustra dictator ero. discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi impeditur; privatus potius quam dictator seditioni interero. ita curia egressus dictatura se abdicavit. apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse. itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.

Provenance