LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p39

lat livy phi0012 perseus lat2

timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque , quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. quo facto maturata est seditio. et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse—trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum; ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse; —ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta ab suis plebes violentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent. quamdiu autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? quid futurum deinde, si quod externum interim bellumbellurn exsistat? nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam ducere; eam per aequa per iniqua reconciliandam civitati esse. placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hinc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem. comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum. agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret. ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. ii tres collegas sibi creaverunt. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint, minus convenit. sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable