Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p5
lat livy phi0012 perseus lat2
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri. haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit. gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse. ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. numquamne ergo, inquit, ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? adeone est fundata leviter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis Velia. deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis; in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas. delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae est, domus in infimo clivo aedificata.