Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p55
lat livy phi0012 perseus lat2
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib . Pontificius fuit. is eandem viam velut processisset Sp. Licinio ingressus dilectum paulisper impediit. perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi. neque enim umquam defuturum qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse. darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. praeceptis Appi moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse; quattuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable