Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p56
lat livy phi0012 perseus lat2
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse. principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. diu sustentatum id malum, partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse. primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. profecto , si instetur, suo milite vinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos victoresque. consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas vires, sua arma horrebant. memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent. itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos qua exercitum increpando: simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. ad haec in novitatem generis originisque qua falsa, qua vera iacere. haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis; nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis. tandem superant externa, adeo superbe insolenterque hostis eludebat. frequentes in praetorium conveniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum detur. consules velut deliberabundi capita conferunt, diu conloquuntur. pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. redditur responsum immaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent. edicunt inde ut abstineant pugna: si quis iniussu pugnaverit, ut in hostemhosted animadversuros. ita dimissis, quo minus consules velle credunt, crescit ardor pugnandi. accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: quippe impune se insultaturos, non credi militi arma, rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano imperio. his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra oppugnent. enimvero non ultra contumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant, sed passim omnes clamoribus agunt. matura res erat; tergiversantur tamen. Fabius deinde ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset: ego istos, Cn. Manli, posse vincere scio; velle ne scirem ipsi fecerunt. itaque certum atque decretum est non dare signum, nisi victores se redituros ex hac pugna iurant. consulem Romanum miles semel in acie fefellit, deos numquam fallet. centurio erat M. Flavoleius, inter primores pugnae flagitator. victor , inquit, M. Fabi, revertar ex acie. si fallat, IovemIovein patrem Gradivumque Martem aliosque iratos invocat deos. idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum hostemlhostem offerri. omnium illo die, qua plebis qua patrum, eximia virtus fuit; Fabium nomen maxime enituit. multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.