LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p57

lat livy phi0012 perseus lat2

instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos quam pugnaverint cumcurn Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. res aliter longe evenit; nam non alio ante bello infestior Romanus—adeo hinc contumeliis hostes, hinchine consules mora exacerbaverant—proelium iniit. vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat. inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium—tertio hic anno ante consul fuerat—principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in volnus cadit. sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, hoc iurastis, inquit, milites, fugientes vos in castra redituros? adeo ignavissimos hostes magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam. consuli tum Caeso Fabius, prioris anni consul: verbisne istis, frater, ut pugnent te impetraturum credis? di impetrabunt, per quos iuravere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos! sic in primum infensis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable