Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p64
lat livy phi0012 perseus lat2
cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus. tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere; obsessaque urbs foret super bellum annona premente—transierant enim Etrusci Tiberim,—ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus. adeoque id bellum ipsis institit moenibus ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable