LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p68

lat livy phi0012 perseus lat2

certamina domi finita: Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur. intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable