Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p7
lat livy phi0012 perseus lat2
nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes. Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte evenit: Publicola ad Veientium bellum profectus. aegrius quam dignum erat tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis; nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable