Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p74
lat livy phi0012 perseus lat2
principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat. ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is , cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. itaque deficiente oratione, quando quidem non tam facile loquor, inquit, Quirites , quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste. ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem. occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec illum ipsum summovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: si vobis videtur, discedite, Quirites. facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem; certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent: darent irae spatium; non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.