Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p76
lat livy phi0012 perseus lat2
Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro movere. Ap . Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit. eadem in militia saevitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis vinculis erat. odisse plebem plus quam paterno odio: quid? se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules? haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat, tantum certamen animis imbiberant. segniter , otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; praesenti voltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable