LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p80

lat livy phi0012 perseus lat2

turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui, acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. numquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. unus e patribus, ipse Ap. Claudius, et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. idem habitus oris, eadem contumacia in voltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timerettimcret , quam consulem timuerat. semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. haud ita multum interim temporisternporis fuit; ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur. cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable