LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 2 p9

lat livy phi0012 perseus lat2

inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti. iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi quanta vi civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat in civitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsinna cum regem esse Romae tutum, tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. non unquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet. multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas. salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere si liberos educent. itaque haec indulgentia patrum asperis, postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus senatus fuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable