Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p17
lat livy phi00121 perseus lat2
nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia euenit. sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis uideretur et classis quanta parari posset. quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naues ducentae uiginti quinqueremes, celoces uiginti deducti. latum inde ad populum uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter eueniret quod bellum populus Romanus iussisset. inter consules ita copiae diuisae: Sempronio datae legiones duae—ea quaterna milia erant peditum et treceni equites—et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti; naues longae centum sexaginta, celoces duodecim. cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud inualido praesidio in Galliam mittebatur; nauium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datae—neque enim mari uenturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant—et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia prouincia eodem uersa in Punicum bellum habuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable