Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p22
lat livy phi00121 perseus lat2
neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, uiro impigro, eam prouinciam destinat firmatque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus <quingentis>. ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti <quinquaginta> et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parua Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti uiginti unus. classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli uicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque. ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus praeter Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. ibi fama est in quiete uisum ab eo iuuenem diuina specie qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. pauidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset quod respicere uetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequiuisse; tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac uirgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. tum quae moles ea quidue prodigii esset quaerentem, audisse uastitatem Italiae esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.