LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p24

lat livy phi00121 perseus lat2

inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque ualida imposita, metu seruitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conueniunt. quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim accederent uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum; hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam uenisset. et per nuntios quidem haec; ut uero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable