LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p27

lat livy phi00121 perseus lat2

iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex aduerso hostes omnem ripam equites uirique obtinentes. quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris filium uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, aduerso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes. ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et uiginti ferme supra paruae insulae circumfusum amnem latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum ostendere. ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi uirique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres uestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranauere. et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. postero die profecti, ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum. iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos nantes † . . . †. nauium agmen ad excipiendum aduersi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in naues.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable