Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p3
lat livy phi00121 perseus lat2
in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin<am successurus esset;> praerogatiuam militarem qua extemplo iuuenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat fauor etiam plebis sequebatur. hunc uixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno, alterius factionis princeps, 'et aequum postulare uidetur' inquit, 'Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.' cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes conuertisset, 'florem aetatis' inquit, 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. an hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem uideat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? ego istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum uiuere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'