LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p31

lat livy phi00121 perseus lat2

his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. postero die profectus aduersa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium fore Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam uentum foret non erat in animo manus conserere. quartis castris ad Insulam peruenit. ibi †Sarar† Rhodanusque amnis diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat. regni certamine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, minore a fratre et coetu iuniorum qui iure minus, ui plus poterant, pellebatur. huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime uestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. sedatis certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Uocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen peruenit. is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae uim uehat ingentem, non tamen nauium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, noua semper <per> uada nouosque gurgites—et ob eadem pediti quoque incerta uia est—ad hoc saxa glareosa uoluens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

Provenance