LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p38

lat livy phi00121 perseus lat2

hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto mense a Carthagine Noua, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum milia peditum, uiginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, uiginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus , qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis; cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta;—in Italia magis adfluxisse ueri simile est et ita quidam auctores sunt; —ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxima gens erat in Italiam degresso. id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes transierit et uolgo credere Poenino—atque inde nomen ei iugo Alpium inditum—transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxerint. nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. neque hercule <nomen> montibus his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum ullo Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab eo quem in summo sacratum uertice Poeninum montani appellant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable