Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p44
lat livy phi00121 perseus lat2
quocumque circumtuli oculos, plena omnia uideo animorum ac roboris, ueteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, uos socios fidelissimos fortissimosque, uos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob iram iustissimam pugnaturos. inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis uim quam arcentis. accendit praeterea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde uos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos obseruat: "ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum Saguntinis." ad Hiberum est Saguntum? "nusquam te uestigio moueris. " parum est quod ueterrimas prouincias meas, Siciliam ac Sardiniam, <ademisti?> adimis etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam transcendes. <transcendes> autem? transcendisse dico. duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis uindicarimus. illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: uobis necesse est fortibus uiris esse et, omnibus inter uictoriam mortemue certa desperatione abruptis, aut uincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. si hoc [bene fixum] omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, uicistis; nullum contemptu m<ortis incitamentum> ad uincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.'