Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p48
lat livy phi00121 perseus lat2
insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. ad duo milia peditum et ducenti equites uigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in ciuitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere uelut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam grauis adhuc uolnere erat, tamen quarta uigilia noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam fluuium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra mouet. minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique nouissimum agmen, ni auiditate praedae in uacua Romana castra Numidae deuertissent. ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec uexationem uolneris in uia iactati ultra patiens et collegam— iam enim et reuocatum ex Sicilia audierat—ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus statiuis est uisus delectum communiit. nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum uictoria equestri elatus, tantum anxius inopia quae per hostium agros euntem, nusquam praeparatis commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium uicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. ibi cum uim pararent, spes facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali Clastidium. id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. in captiuos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil saeuitum est.