Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p5
lat livy phi00121 perseus lat2
ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma mouebantur, in Olcadum prius fines—ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat—induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum uideri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores ciuitates stipendio imposito imperium accepere. uictor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Nouam in hiberna est deductus. ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsoluendo cunctis ciuium sociorumque animis in se firmatis uere primo in Uaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, ui captae. Arbocala et uirtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Uaccaeis haud procul Tago flumine agmen graue praeda turbauere. Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem uado traiecit ualloque ita praeducto ut locum ad transgrediendum hostes haberent inuadere eos transeuntes statuit. equitibus praecepit ut, cum ingressos aquam uiderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos—quadraginta autem erant—disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Uaccaeorumque centum milia fuere, inuicta acies si aequo dimicaretur campo. itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari uictoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. et ex parte altera ripae uis ingens equitum in flumen immissa, medioque alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac uix uado fidens uel ab inermi equite, equo temere acto, peruerti posset, eques corpore armisque liber, equo uel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. pars magna flumine absumpta; quidam uerticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex uaria trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam in tanto pauore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.