Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p50
lat livy phi00121 perseus lat2
ubi in altum euecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo uires conferre uelle; contra eludere Poenus et arte non ui rem gerere nauiumque quam uirorum aut armorum malle certamen facere. nam ut sociis naualibus adfatim instructam classem, ita inopem milite habebant et, sicubi conserta nauis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. quod ubi animaduersum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. extemplo septem naues Punicae circumuentae: fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in nauibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. classis Romana incolumis, una tantum perforata naui sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant Ti. Sempronius consul Messanam uenit. ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam obuiam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam nauem, gratulatus sospitem cum exercitu et nauibus aduenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuuenis adiuuisset, eo senem adiuturum; frumentum uestimentaque sese legionibus consulis sociisque naualibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritimisque ciuitatibus esse et quibusdam uolentibus nouas res fore. ob haec consuli nihil cunctandum uisum quin Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. nauigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naues accepere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable