LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p51

lat livy phi00121 perseus lat2

a Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit. aduenienti Hamilcar Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies reditum Lilybaeum captiuique et a consule et a praetore, praeter insignes nobilitate uiros, sub corona uenierunt. postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Uolcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inuentus; iam forte transmiserant ad uastandam Italiae oram depopulatoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant. repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium missae traduntur. multis simul anxius curis exercitum extemplo in naues impositum Ariminum mari supero misit, Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit, M. Aemilio praetori quinquaginta nauium classem expleuit. ipse compositis Siciliae rebus decem nauibus oram Italiae legens Ariminum peruenit. inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen collegae coniungitur.

Provenance