LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p59

lat livy phi00121 perseus lat2

degressus Appennino retro ad Placentiam castra mouit et ad decem milia progressus consedit. postero die duodecim milia peditum, quinque equitum aduersus hostem ducit; nec Sempronius consul—iam enim redierat ab Roma—detractauit certamen. atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere; postero die ingentibus animis uario euentu pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior fuit ut non acie uincerent solum sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis propugnatoribus in uallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet. iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris uidit, extemplo equitibus dextra laeuaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. pugna raro magis ulla saeua aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium siuisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti. secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. uenienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fuluius et L. Lucretius , cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

Provenance