Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p60
lat livy phi00121 perseus lat2
dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumuectus Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu orsus a Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renouandis societatibus partim nouis instituendis Romanae dicionis fecit. inde conciliata clementiae fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes ualuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, ualidaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Hiberum prouincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. itaque priusquam alienarentur omnia obuiam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. nec Romano differendum certamen uisum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque aduersus singulos separatim quam aduersus duos simul rem gerere. nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. ceterum praeda oppidi parui pretii rerum fuit, supellex barbarica ac uilium mancipiorum; castra militem ditauere, non eius modo exercitus qui uictus erat sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne grauia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable