Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 21 p61
lat livy phi00121 perseus lat2
priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum aduentum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare conuertit. haud procul Tarracone classicos milites naualesque socios uagos palantesque per agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naues compellit; nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. et Scipio raptim ad famam nouorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos nauium animaduertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. uixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum iuuentute agros fidelium Romanis sociorum uastat; excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu inuasisset, compulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit. inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare uellent, excepit insidiis. caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit adeoque pluteos ac uineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. postremo cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, uiginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.