Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 22 p15
lat livy phi00122 perseus lat2
Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis inuictum animum praestat. quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta uineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata Fabio. cum satis sciret per easdem angustias quibus intrauerat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Uolturno flumine dirempta Falernum a Campano agro diuidit; ipse iugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino . qui ex turba iuuenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris modo ut ex tuto specularetur hostem, ubi uagos passim per uicos Numidas <peruastantes uidit,> per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui quantum tuto posset progressum prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium ueniret. Numidae alii atque alii, occursantes refugientesque, ad castra prope eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis inuectus, cum priusquam ad coniectum teli ueniret auertisset hostes, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. Mancinus postquam nec hostem desistere sequi nec spem uidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni parte uirium impar. itaque ipse et delecti equitum circumuenti occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inuiis callibus ad dictatorem perfugerunt. eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite peruenire in agrum Romanum posset. coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in uiam deferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes aberant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable