Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 22 p17
lat livy phi00122 perseus lat2
primis tenebris silentio mota castra; boues aliquanto ante signa acti. ubi ad radices montium uiasque angustas uentum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in aduersos concitentur montes; et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad uiuum ad imaque cornua ueniens uelut stimulatos furore agebat boues. quo repente discursu, haud secus quam siluis montibusque accensis, omnia circum uirgulta ardere; capitumque inrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat. qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumuentos se esse rati praesidio excessere. qua minime densae micabant flammae, uelut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boues palatos a suis gregibus inciderunt. et primo cum procul cernerent, ueluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; deinde ut humana apparuit fraus, tum uero insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam. leui quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable