LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 22 p36

lat livy phi00122 perseus lat2

exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint adeo et numero et genere copiarum uariant auctores, ut uix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. decem milia nouorum militum alii scripta in supplementum, alii nouas quattuor legiones ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis <fuisse> cum pugnatum ad Cannas est quidam auctores sunt. illud haudquaquam discrepat maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse uinci hostem dictator praebuerat. ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones mouerent, decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter territos uolgo homines nouis prodigiis. nam et Romae in Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes aquas [fonte callidos] manasse; id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum non acceptum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable