LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 22 p52

lat livy phi00122 perseus lat2

spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum brachio obiecto <a> flumine eos excludit; ceterum omnibus labore, uigiliis, uolneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in seruos centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam omnes sunt, seorsum ciues sociique. dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis uirium aut animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. praeda ingens parta est, et praeter equos uirosque et si quid argenti (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad uescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera praeda diripienda data est. tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit; ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum uirorum. consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac diuitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento, ueste, uiatico etiam iuuit, pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu honores habiti sunt.

Provenance