LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 22 p56

lat livy phi00122 perseus lat2

cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summotaque foro <a> magistratibus turba patres diuersi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: L. Aemilium consulem exercitumque caesum; sese Canusi esse, reliquias tantae cladis uelut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captiuorum pretiis praedaque alia nec uictoris animo nec magni ducis more nundinantem. tum priuatae quoque per domos clades uolgatae sunt adeoque totam urbem oppleuit luctus ut sacrum anniuersarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut priuata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. ceterum cum sedato urbis tumultu reuocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis classe Punica uastari; cui cum opem imploranti ferre uellent <praefecti ab se missi>, nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se uersum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo prouinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri uellent.

Provenance