Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 22 p58
lat livy phi00122 perseus lat2
namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam uictoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captiuis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque uocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: non interneciuum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. et patres uirtuti Romanae cessisse et se id adniti ut suae in uicem simul felicitati et uirtuti cedatur. itaque redimendi se captiuis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, seruo centenos. quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt. placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum. missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinaret animus, condiciones ferret. cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo uelut aliquid oblitus, iuris iurandi soluendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. ubi Romam uenire eos nuntiatum est, Carthaloni obuiam lictor missus, qui dictatoris uerbis nuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable