LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p1

lat livy phi00123 perseus lat1

Hannibal post Cannensem pugnam ltcastraquegt capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus in Hirpinos a Statio ltTrebiogt pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. post famam Cannensis pugnae uolgatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est. ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. ubi fines Neapolitanorum intrauit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque cauae sunt uiae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis iussit. in quos, quia nec multi et incompositi uidebantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumuenta est; nec euasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naues, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.

Provenance