Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p10
lat livy phi00123 perseus lat1
postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, [et] inter cetera magnifica promissa pollicitus breui caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat. omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et uir indignus ea calamitate et haud paruo initio minui uidebatur ius libertatis. egressus curia in templo magistratuum consedit comprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae ducique ante lictorem in castra est iussus. quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit, ad circumfusam undique multitudinem uociferans: 'habetis libertatem, Campani, quam petistis. foro medio, luce clara, uidentibus uobis nulli Campanorum secundus uinctus ad mortem rapior. quid uiolentius capta Capua fieret? ite obuiam Hannibali, exornate urbem diemque aduentus eius consecrate, ut hunc triumphum de ciue uestro spectetis.' haec uociferanti, cum moueri uolgus uideretur, obuolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. ita in castra perducitur extemploque impositus in nauem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi noui socii aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. nauem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis uinctum se ab Hannibale esse, uinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu Capuam mallet. nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius uiuere quem uindicem atque auctorem habeat libertatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable