Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p12
lat livy phi00123 perseus lat1
ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in uestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit quae propior uero est, haud plus fuisse modio. adiecit deinde uerbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne. summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuuandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam uim frumenti pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita uictoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, uir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, 'quid est, Hanno?' inquit; 'etiam nunc paenitet belli suscepti aduersus Romanos? iube dedi Hannibalem; ueta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.' tum Hanno: 'tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus laetum quod esset uobis loquerer; nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti aduersus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius uidear, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae. respondeam' inquit 'Himilconi non desisse paenitere me belli neque desiturum ante inuictum uestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum uidero; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax noua finiet. itaque ista quae modo Mago iactauit Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si uolumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt; nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus uideri pacem, uereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac uana euadat. quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium; mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses uictus? hostium cepi bina castra, praedae uidelicet plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer—mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est—uelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit.' cum utrumque Mago negasset, 'hostium quidem ergo' inquit 'adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidue spei habeat scire uelim.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable