Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p14
lat livy phi00123 perseus lat1
ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera , rebus diuinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium—cum honesta utilibus cedunt—descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui iussurum. ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armauit, itaque cum uiginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat uoluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs nouarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa grauia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inueniunt. placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque nouam transeant, parum constare. ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subueniatur; concedendo plebei senatum ubi uelint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum aduentum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Uolturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam peruenit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable