Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p15
lat livy phi00123 perseus lat1
sub aduentum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus nauibus tutus ex Africa esset; ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit— M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus—Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe ui, saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent uestimentis. deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos uideri uellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum uoluissent proposuit. nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam uoluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes L. Bantius , quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. erat iuuenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. seminecem eum ad Cannas in aceruo caesorum corporum inuentum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat. ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare uoluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura nouandi res praetor cernebat. ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum inuidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo ciuis Nolanus sibi indicauerit quam multa eius egregia facinora militaria essent; sed qui in Romanis militauerit castris, non posse obscuram eius uirtutem esse. multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre qui uir esset ille quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium uirorum equorum armorumque sit oppressus. 'itaque macte uirtute esto' inquit. 'apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.' laetoque iuueni promissis equum eximium dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat ut eum se adire quotiens uelit patiantur.