Passage
Livy, Ab urbe condita, books 21-25 - 23 p20
lat livy phi00123 perseus lat1
Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uacationem decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non mutauerunt. Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto Romanorum. eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regionem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt. quorum preces lacrimaeque—in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in uestibulo curiae profuderunt—ingentem misericordiam patribus ac populo mouerunt, consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis omnibus imperii uiribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum ltprogt praesenti fortuna iusserunt. haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pauorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. uicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit. relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut conuectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.